Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum Hilarii testimonium. haec ejus ad Constantium verba suppeditant: Incerto enim doctrinarum vento vagamur. . . . Jam vero proximi anni fides, quid jam de immutatione non habet? Primum. quae homoeusium decernit laceri. Sequens rursus, quae homoesium decernit et praedicat. Tertium. quae Usiam simpliciter a Patribus praesumptam per indulgentiam excusat. Postremum, quae non excusat, sed damnat (b). Scribebat ille Constantinopoli positus, anno 359 jam prope exeunte, aut altero jam ineunte, Huic vero proximus imus est, qui praecesserat, annus: hic igitur Sirmiensi blasphemiae, ac quae huic contrariae est, Ancyrana ecthesi ortum dederat; quas deinde formulas haud multo post Sirmiensis tertia, quae usiam excusat, ac deinde Seleuciensis Acacianorum, quae deinde nova appendice Constantinopoli ab iis donata est, ac usiam aperte damnat, subsecutae sunt.