Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut ad institutum redeam. quamquam haec ab eo minime prorsus extranea sini, statim ac formula haec Gallis episcopis nuntiata ac significata est, palam rejecta, palam damnata fuit: an vero collecta synodo, ut Sirmondus censet, an vero circumeuntibus episcoporum litteris, ut fieri etiam poluit, nihil interest quaerere. Nunc vero, quo recidat oratio, vide: si eam anno 357 scriptam asseris, si Constantii auctoritate promulgatam ac suffultam vides, cur nihil actum ab illo interea fuit contra repugnantes episcopos? Hilarius profecto Ursacio et Valenti exprobrat, quod ea promulgata, contradicentes episcopos ad exsilium coegerant. Coegerunt enim nos, ait ille, ad voluntatem exsulandi, dum impietatis imponunt necessitatem (a).