Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.29
Unproofread scanNot analysed yet
At viris illis ad omnem audaciam, crudelilatemque paratis, non consilium, non animus, sed tempus defuit. Nam confecta interea Ancyrana synodus est ineunte Aprili mense, quae Sirmiensem blasphemiam sub Eudoxiana haeresi latentem confixerat. Legati qui ab illa ad Constantium fuerant, Basilius Ancyranus, Eleusius et Eustathius, ac Sirmium ineunte Maio commodo accedere potuerant, imperatorem a priori sententia depulerunt. Ursacius ipse, Valens ac Germinius Constantio obsequi, Sirmiensem formulam ejurare, atque Ancyranam ecthesim, quae tunc promulgata est, profiteri coacti sunt. Hinc illis omnes nocendi nervi repente, ac praeter omnem exspectationem, succisi sunt. Rem narrant Hilarius, Socrates ac Sozomenus, qui consuli possunt. An non vides aperta omnia, et plana, ac quod Hilarius ait, Gallos et Ancyranos episcopos uno prope eodemque tempore impietatem illam damnasse, ut verissimum sit?