Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem cum ita se habeant, minime necesse est, ut diutius immorer in refellendo Dupinio, atque anonymo scriptore, qui Dupinium nobis iterum proposuit elapsis annis in Gallicam linguam conversum sub titulo Tractatus de ecclesiastica et saeculari potestate (f). Qui primo Demophilum inter Anomoeos confidenter collocat, deinde duplicem a Liberio signatam formulam somniat, atteram scilicet Beroeae, eamque Arianam totam, atque Anomoeorum sententiae conformatam, alteram vero Sirmii, eo nempe animo, consilioque, ut de priori illa Beroeae subscripta sese purgaret, vulgatamque quod Filium Patri dissimilem professus esset, famam dissiparet apud Basilium Ancyranum caeterosque Semiarianos, qui ad Constantium Sirmii agentem legati fuerant (g). Quae enim dicta a me hactenus, et disputata sunt, ac quae praeterea rursus dicenda restant, aperte demonstrant, Dupinium, quae numquam fuerunt, facta temere comminisci, falsisque ea testimoniis confirmare, ut fucum, prout solet, lectori faciat.