Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
Sed pergamus rei, de qua agitur, lucem afferre. Quaeri igitur potest, an ea formula sicut in Gallias, ita missa in Orientem fuerit, ac promulgata? Sic nonnulli putant: equidem haud facile concesserim, Ursacium, Valentem, Germinium et Potamium ejus auctores, Occidentales cum essent, ac caeterarum omnium Ecclesiarum consensu carerent, fidem proposuisse propriam Orientalibus, ut iis etiam communis esset, ac promulgasse, ut ab omnibus velut certum constitutumque dogma reciperetur. Hanc vero sententiam haec, ni fallor, praeterea confirmant. Primo quod Georgius Laodicenus in litteris, quae in Ancyrana synodo recitatae sunt, unum tantum Aetium et Eudoxium haeresis tunc ortae auctores dat. Secundo quod Basibus Ancyranus in encyclica ex synodo a se habita, scripta, tum eos perstringit dumtaxat, tum vero ex Illyricorum nuntiis (b) accepisse se scribit, perniciem illam latius serpere propagarique, ad instar fermenti: eam igitur non viderant Orientales, nec illa iis in locis vulgata de more fuerat. Tertio non ego diffiteor, quin Eudoxio, qui recenter Antiochenae sedi irrepserat, cognita fuerit: at uni Eudoxio significatam contendo, ac familiaribus tantum Ursacii, Valentis, et Germinii litteris, quod eos non lateret, cujus esset animi vir pessimus, communemque sese habere curo illo causam: hinc ille unus gratias egit Ursacio ipsi, Valenti, ac Germinio, quod eorum Ministerio Occidentales recte sentire coeperant; Hosium eam blasphemiam profiteri coactum iis verbis exprimens: (c) atque ii, quibus rescribit, ut vides, tres sunt dumtaxat. Quarto Constantius haeresi per legatos, qui Ancyra venerant, indicata, tum novatores exsilio damnavit, Aetium, scilicet, Eudoxium ac socios, tum scriptis litteris Antiochenos monuit, ne promulgatam in Encoeniis fidem desererent: atque ut Eudoxianam haeresim, impiam, novam ac sero ex erroris barathro emersam exsecrarentur (d). An vero ille tam impudens fuerit, ut haec ageret, et scriberet, si ea formula probata antea a se fuerat, si per Orientem promulgata jussu suo ac encyclicis episcoporum litteris, ut reciperetur? At, inquies, potuit ea privatim ac familiaribus epistolis vulgari: quid vero hinc colliges? An eam propterea Demophilus certo viderat? An fidem praeterea, quam fama tantum, ac incerta voce clanculum protusam acceperat, nec satis perspectam habebat, exponere Liberio potuit? Contra vero Ancyranae definitiones, quibus Antiochena et Sirmiensis expositio expresse confirmata est, promulgatae statim fuerant encyclicis de more litteris: Constantius praeterea illas tunc obtinere solas jusserat (e). Vix igitur aliam ab ea, quae tunc obtinebat, fidem Demophilus Liberio exposuisse potuit.