Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Hieronymus duobus in locis factum attigit, in Chronico scilicet et in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis: ac primo haec ait: Liberto in exsilium ob fidem truso, omnes juraverunt (Romani clerici) ut nullum alium susciperent; verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotium substitutus, plurimi perjuraverunt, et post annum cum Felice ejecti sunt, quia Liberius taedio victus exsilii, et in haeretica pravitate subscribens Romam quasi victor ingreditur (b). Posteriori loco: Fortunatianum Aquileiensem detestabilem haberi asserit, quod Libertum Romanae urbis episcopum pro fide in exsilium pergentem, primus sollicitavit, ac fregit, et ad subscriptionem haereseos compulit (c).