Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Hilarius etiam Liberti lapsum bis memorat: primo contra Constantium, ubi haec ait: Vertisti deinde usque ad Romam bellum tuum, eripuisti illinc episcopum: Et, oh te miserum! qui nescio utrum majore impietate relegaveris, quam remiseris (d). Tum deinde in fragmentis, quo loco Romanum hunc pontificem susceptam a se Sirmiensem fidem scribentem, apostatam vocat, atque anathemati dat, verba non affero, quae inferius opportuniori loco recitanda a me sunt.