Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.45
Unproofread scanNot analysed yet
Ad epistolam nunc venio quam Valentem, Ursacium et Germinium postulasse Hilarius ait, ut a Ba— silio Ancyrano legeretur. Quae fuerit igitur, a quibus scripta, quidve ea praeterea contineret, obscurum est: hoc tantum ab eodem Hilario intelligimus, actum in ea fuisse potissimum de homoeusii et homousii expositione. Epistolam, ait ille, quam a vobis de homousii et homoeusii expositione apud Sirmium, Valens, Ursacius et Germinius poposcerunt, legi; intelligo in quibusdam non minus circumspectam esse, quam liberam (f). Tillemontius Arianos illos, ut legeretur postulasse conjicit eo consilio, ut Semiariani, qui eadem epistola homousium anathemate proscripserant, ac deinde hoc decretum clam omnes habuerant, palam etiam illud aliquando facere, ac vocem illam damnare cogerentur. At epistola illa, quae lecta est, homontium anathemate notatum, qua saltem conjectura, ne dicam ratione probat vir doctus? Hoc Semiariani illi praestiterant in ea Ancyranae synodi encyclica. At si quis Hilarium legat, ac cum eadem synodica conferat, aliam a synodo scriptam epistolam, aliam tunc fuisse lectam facile deprehendet: in epistola enim Ancyranae synodi, eam quam Hilarius memorat, homousii, et homoeusii expositionem frustra quaeras. Causa etiam, cur quae Valenti, Ursacio, et Germinio lecta epistola est, aliam esse oporteret ab ea, quae Ancyrae scripta fuerat, haud obscura est.