Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.46
Unproofread scanNot analysed yet
Enim vero Ancyrani legati anathema consubstantiali dictum clam haberi oportere inter se statuerant: contra Valens, Ursacius, et Germinius homoeusium aversabantur, quod nihil ab homousio differre merito arbitrarentur: res tota ex Hilario constat (a). Quid igitur Semiariani illi facerent, ut Arianos alios ad homoeusii professionem pertraherent; anathema vero homousio dictum, clam omnes pro instituto haberent? Alia scribenda ab iis epistola fuit, qua homousii, et homoeusii vim latius explicarent, ac rationes afferrent, cur hoc alteri praeferendum esse videretur. Haec itaque scripta tunc, ac composita est, hanc Hilarius indicat, at nos frustra nunc quaerimus. Caeterum quidquid de hac epistola, quae Arianis illis lecta est, dixeris, aut scilicet diversam, ut opinor ego, illam esse ab encyclica Ancyranae synodi, aut anathema in ea dictum homousio, quod tamen ad Libertum attinet, perinde est. Neque enim praesens ille fuit cum legebatur; sed postquam ea lecta est, postquam Ancyranae definitiones ab Ursacio et Valente probatae jam ac promulgatae fuerant, Basilii tunc rerum Domini opera ab imperatore accitus Sirmium venit, omnibus scilicet, ut vidimus, confectis jam ac compositis rebus, ac eo tempore quo nihil necesse erat ut ea legeretur. Hoc vero quod aio, ex Hilario ipso non obscure colligitur, qui cum tres illos dumtaxat episcopos ejus lectionem postulasse scribat, alium nullum, cum lecta a Basilio est, adfuisse indicat.