Latin
1.47.1 to 1.47.11
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.47.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Victorini tandem testimonio, quod idem Tillemontius in suam trahere sententiam nititur, nihil fragilius, nihil obscurius. Haec sunt ejus scriptoris verba: Orientales scribunt ad Afros, ut ejicerent a sancta Ecclesia HOMOUSIUM, dicentes secum sentire et Afros, et Orientales omnes (b). Incertum itaque est quonam tempore haec ad Afros ab Orientalibus scripta sint, an scilicet ante Ariminense, an vero post Ariminense concilium, ejusque confirmatam Constantinopoli formulam: enim vero Afri aliquot episcopi homousium bis abjecisse videri possunt; primo cum Liberius Sirmiensem ecthesim professus est, ut vidimus; secundo cum a legatis Ariminensis concilii Arianorum formula recepta est: constat enim inter praevaricatores illos, tres ex eadem Africa praesules annumeratos. Incertum praeterea est, an Orientales illi qui ad Afros scripserant, Ariani an Semiariani fuerint, quos omnes hoc vocabulum, homousion, aeque tunc abjecisse constat. Equidem hoc ego loco Afrorum nomine eos qui Ariminensem formulam receperant, per Orientales vero, qui scripserant, Acacianos expressos existimo, ac litteras a Victorino memoratas, datas ab iis puto postquam Semiarianos ipsos qua vi, qua fraude induxerant, ut eamdem Ariminensem formulam, a praevaricatoribus illis legatis admissam profiterentur. Cur vero sic ego existimem, facit Hilarius, qui tunc Constantinopoli positus Constantio haec exprobrat: Substravisti voluntati tum Orientales episcopos, neque solum voluntati tuae, sed violentiae; mandas tibi subscriptiones Afrorum, quibus blasphemiam Ursacii et Valentis condemnaverant, reddi: renitentibus comminaris, et postremum ad diripiendos mittis (c). Liquet igitur eo potissimum tempore Afros ab imperatore variis artibus sollicitatos, ut Ariminensem formulam complecterentur, ac fidem desererent: frustraque aliquod in rerum tunc gestarum commentariis argumentum quaeras, quo ante Ariminensem formulam hanc Afris episcopis vim inferre Constantium potuisse probes. Nemo etiam negaverit, quin Acaciani, qui Constantii autoritate abutebantur, eo etiam tempore ad eosdem litteras communi nomine scriptas miserint, quibus de recepta ab omnibus formula ipsa, tum certiores eos facerent, tum deinde hortarentur ut reliquis accederint.