Latin
1.50.10 to 1.50.19
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.50.10-19
Unproofread scanNot analysed yet
Natalis Alexander, tum hanc Baronii opinionem probat, tum aliam rationem addit, Sirmiensem scilicet ecthesim quae verbis tenus catholica est, spectatis tamen ejus auctoribus eorumque consiliis, perfidiam merito ab Hilario dictam; quod etiam Tillemontio placuit. Ego vero non video, cur spectatis auctoribus ea fides in Liberio perfidia videri debeat; cum vero ad Gallicanos episcopos mittitur, sincera et catholica sit, atque cur illa eum pontificem subscribentem, haereticum efficere Hilario potuerit, eorum vero, ad quos mittebatur, fidei, ac religioni nocere non posset. Petrus igitur Coustantius Sirmiensem eam expositionem ab eodem Hilario numquam ex animo probatam fuisse asserit, siquidem, quidquid praeter fidem unam Nicaenam est, perfidiae, non fidei loco constanter habuerat; quo ex capite Hilarium ipsum tum ab inconstantia purgat, tum anathema Liberio dicere haud immerito potuisse putat (e): at eo ipso libro, ex quo vir doctus ea verba in rem suam transtulit, Antiochenam, Philippopolitanam, et Sirmiensem fidem iterum laudat idem Hilarius (f); ait enim: Damnas quoque et substantiae nomen, quo te et Sardicensi synodo, et Sirmiensi, pium esse Occidentalibus mentiebaris, quod tamen prophetica auctoritate susceptum fidei intelligentiam continebat. Quod si eas ipsas Hilarius eodem luco haud omnino probare alioquin visus est, id se facere innuit, quia nihil iis erat opus post Nicaenam fidem; nam etsi nullum in iis vitium agnoscat, aberat tamen causa religiosae, ut ille ait, voluntatis, siquidem bonorum demutatio, mali meditatio est, et non necessaria emendatio, perversitatis occasio est. At vera, an ob eam dumtaxat causam, Liberium apostatam, praevaricatorem dicere, ac diris exsecrari jure potuerit Hilarius, nemo ut opinor, facile concesserit.