Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.51
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem, ut dicam aperte quod sentio, non video cur Hilarianae auctoritatis tanta (absit invidia dicto) in hoc quo sese explicat foco ratio habenda sit. Nemo profecto negaverit quin fragmentis illis ad posteros transmissis; magnum Ecclesiae thesaurum servaverit, ac ingentes propterea quin illi habendae sint grates. At cum in iis collocandis nullus aut ordo temporis aut rerum servatus fuerit, cum ea quae primo loco ponenda erant extremum, quae extremo priorem occupent, farraginis casu potius congestae quam justi operis nomen a viris doctis obtinent. Quis igitur certos nos faciat an liber de Synodis prior temporie sit fragmento illo; in quo de Liberii lapsu agitur, an vero posterior, ut hinc judicare possimus, utrum, cum eum librum scriberet, a precipiti illo adversus Liberium judicio re melius ac diligentius cognita discesserit, necne?