Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.72
Unproofread scanNot analysed yet
Verum huic duplici exsilio nec ratio deest, nec alii praeter Sozomenum testes. Nam quod ad rationem attinet, ex eodem Sozomeno ac Socrate scimus eamdem, atque illam, quam in Oriente Eudoxius et Acacius habuere, Ursacio et Valenti concessam per Occidentalem potestatem fuisse (e). Hac vero latrones illos abusos esse, tum ex iisdem historicis, tum ex Hieronymo Vincentio Lirinensi et Augustino discimus, quorum dicta hic frustra afferrem. An igitur Liberium, qui Ariminense concilium in irritum miserat, atque unus eorum conatus fregerat, ab sceleratis illis illaesum, et intactum praetermissum dicemus? ,