Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.73
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et Sozomeno accedunt Prosper in Chronico, quod integrum Canisius edidit (f), ac Lucifer adversus Constantium. Prioris testimonium minime dubium est, cum utrumque exsilium memoret et distinguat, atque alterum conferat in nonum Liberii pontificatus annum, alterum vero in consulatum Constantii VIII et Juliani Caesaris: quae vero Lucifer scribit, fateor nobis, qui ab iis temporibus longe absumus, subobscura videri posse: at si attente observentur, argumentum praestant minime dubium iteratae hujus Liberianae secessionis: ait itaque ad imperatorem: Negabis te ad idololatriam invitasse nos suscipiendam? Si censes negandum, convincent te expositiones sectae tuae episcoporum comblasphemorum videlicet tuorum, convincent te libelli recitati a te, ac dati Romae episcopis etiam catholicis, ad hoc videlicet, ut omni in loco tua roborari posset blasphemia (g). Sunt igitur, qui hisce verbis designari putent tempus illud, quo Constantius in Urbe substitit, anno nempe 357; eoque libellos tunc ab eo recitatos ac distributos conjiciunt catholicis, qui aderant episcopis eo consilio, ut persentisceret, quo quisque animo futurus esset erga praemeditatam jam, ac producendam ex Sirmiensi Urbe blasphemiam (h). At cum Lucifer, recitatos a Constantio libellos, ac per manus Episcoporum traditos scribat, ut ejus in omni loco blasphemia roborari posset, facile lector intelligit, agere illum non de praemeditata tantum, sed producta jam in lucem et promulgata blasphemia: deinde nemo facile concessurus erit, blasphemiam, quam sciunt omnes Sirmiensi illo clanculari, ac fortuito congressu deinde conscriptam, eo jam tempore efformatam, lectam Catholicis episcopis, ac per manus traditam esse potuisse, quo Constantius in Urbe substitit; si quis igitur ab Lucifero designatam, significatamque censeat impiam illam, quam dixi, Ariminensem, seu potius Acacianam formulam, a vera illum ejusdem mente vix ego abiturum credo. Haec enim illa est, quae post diuturnam coram imperatore ipso disputationem cum a praevaricatoribus episcopis recepta fuisset, proposita deinde, ac Constantinopoli publice recitata est (i). Quia vero Romae, quo interea imperatoris jussu delata fuerat, recitari non potera, Liberio episcopo, totaque Ecclesia repugnante, traditam dumtaxat per manus episcoporum fuisse legimus, nullo tamen prorsus successu. Quamquam igitur Lucifer eo loco non exprimat, an Liberius, cum haec Romae agerentur, absens esset, an praesens, illum tamen abfuisse credibile est, eo consilio, ut ab eorum, quibus in episcopos huic formulae adversantes omnia licere Constantius edixerat, potestate liber, catholicae fidei integritati sua etiam fuga, et secessu cavere pergeret.