Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Primo itaque loco me haud bene habet concilii hujus, quod Italicum dicitur, inscriptio, qua nullus designatur certus cognitusque in Italia locus, in quo iliud habitum, ac celebratum dici queat. Hoc enim insuetum est, ac alienum a recepto ecclesiastico more, quo concilia omnia ad illud usque tempus, ac quae etiam deinceps celebrata sunt, a certo aliquo, determinatoque loco denominationem acceperant. Hinc Hieronymus Rufinum synodi se judicio probatum asserentem, interrogat: Synodus in qua urbe fuit? dic episcoporum vocabula, profer sententias subscriptorum, doce qui eo consules fuerint; quis imperator hanc synodum jussit congregari: certe ob quam causam synodus congregata sit (a).