Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo. Vix proferri poterit concilium aliquod circa haec tempora, quod Italicum dictum sit, et non potius Romanum. Romano siquidem episcopo veluti metropolitae universa Italia parebat adhuc; et vix aut Mediolanensis, aut Aquileiensis ob praerogativam sedis a caeteris episcopis distingui, et jus illud exercere coeperant, quo deinde usi sunt; quod erudite probat Bacchinius in dissertatione de Ecclesiasticae hierarchiae originibus (b), aperto Eusebii testimonio concilium a Cornelio in causa Novatiani ex tota qua patet Italia collectum, Romanum compellantis: at ne longe a Damasi aetate abeamus, Julius a sua synodo ad Eusebianos scribens: Necesse est, inquit, vobis notum facere etiamsi solus scripserim, non ideo mei solius, sed omnium eorum, qui in ITALIA sunt, et qui in his partibus degunt, esse illam sententiam (c). Liberius praeterea in litteris ad Orientales scriptis, quas Socrates recitat (d), episcopum se Italiae vocat, unusque Italorum atque Occidentalium ore loquitur: ac Theodoretus Romanam primam sub Damaso synodum ex Italia et Gallia collectam dicit (e). Consulatur, etiam P. Antonius Blancus, ex Observantium familia vir doctus, qui hanc adversus Jannonii deliria sententiam egregie confirmat (f). Et his igitur colligitur, unum tantum in Italia concilium, illudque Romanum ex universa Italia congregatum, tunc fuisse, atque idcirco Italicum alterum, a Romano separatum, ac diversum, aut nullum, aut recentioris aetatis. Hinc cum Hieronymus (g) ex male intellecto Eusebii loco Romanam ab Italica diversam synodum, ubi de Cornelio agit, agnovisse visus sit, Pearsonus merito observat de hac Italica synodo non liquere, ac dubitare se ait, an Italicum concilium illud ab Hieronymo recte conflatum sit (h).