Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio. Concilium, cui Maximus adfuit, si huic epistolae fides est, coactum fuit sub episcopatu Gregorii Nazianzeni. Do verba, ex quibus id constat. Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae communionem manere secum, lectis Petri S. M. viri litteris prodidisset, quia Ariani basilicas adhuc tenebant, secretum esse mandatoribus episcopis ordinantibus dilucida testificatione docuisset, nihil habuimus, in quo de episcopatu ejus dubitare possemus: tamen ne absentibus partibus praesumpte aliquod definivisse videremur, clementiam tuam datis litteris putavimus instruendam, ut ei consuleretur ex usu publicae pacis, atque concordiae, quia revera advertebamus, GREGORIUM nequaquam secundum traditionem Patrum Constantinopolitanae Ecclesiae sibi sacerdotium vindicare. Hinc vero, quae sponte sua fluunt, haec sunt: primo, si Maximus huic concilio adfuit, Nazianzeno Constantinopolis episcopo confirmato, ejus in Italiam adventus, et confugium referendum necessario foret ad primos menses anni 381, cum Gregorius in Maio aut Junio episcopus esse desierit: hoc vero falsum esse probat tum ratio temporis, ac rerum gestarum series, quam supra expendimus; tum Nazianzenus ipse in carmine de vita sua; tum Aquileiense concilium, cum nihil prorsus sive in synodo Aquileiensi, sive apud Nazianzenum ipsum legatur de illius ad episcopos Italicos confugio, aut de litteris in ejus causa ad Theodosium scriptis. Secundo, manifestum est errare eos, qui rem hanc, atque Italicum concilium transferunt ad annum 382, quo adversus Gregorium, qui jam episcopatui sponte cesserat, nulla esse controversia poterat, ob quam Italici illi episcopi haec Theodosio tunc scriberent, Valesius ac Tillomontius, hac difficultate obruti, nodum gladio secant, ac in illis, quae recitavimus, epistolae verbis, mendum inesse aiunt, et loco Gregorii legi oportere Nectarium (a). At haec lectio nullius omnino codicis auctoritate nititur et confirmatur, Deinde rerum seriem in hac epistola expositam si quis recte advertat, nullum esse errori locum, sed omnia secum recte cohaerere deprehendet, ac Gregorii et Nectarii nomen, utroque, quo jacet, loco recte positum fuisse concedet. Tres enim, ut diximus, in ejusdem Maximi causa epistolae scriptae finguntur: hinc cum ille ad eos in concilio congregatos Italicos episcopos primum accessit, et prior epistola scripta est, Gregorius Nazianzenus; cum vero haec altera, ao posterior, Nectarius Ecclesiae Constantinopolitanae jam praeerat, cujus proinde etiam episcopatum improbare videntur. Haec autem cum ita sint, aut Italicum hoc concilium extra annum 382 collocandum est, ut ad annum 381 nondum provectum referatur, quo Gregorius revera episcopus fuerat; aut si ab eo anno minime tibi refovendum videatur, ac Nectarii episcopatum retinere volueris, fatearis necesse est, illud concilium er quo coeptum est, numquam postea dissolutum fuisse, sed ad aliquot ultra integrum anni spatium menses protractum, quod nemo sane dixerit.