Latin
2.16.13 to 2.16.27
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.16.13-27
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi videtur, ante octobrem mensem eorum ad Urbem adventum vix statui posse. Aut itaque Ambrosius, caeterique Italici episcopi jam Romam venerant, ut ego puto, aut non: si primum dicimus, an Damasus, an Acholius, an Orientales legati, Ambrosium ipsum Maximi fraudes ambitumque ignorare passi sunt? Id ne Tillemontius quidem decoquere potuit. An vero praeterea Mediolanensis praesul concilio praesens, Damaso, Acholio caeterisque aliis jam congregatis episcopis inconsultis, rem tantam solus cum suis aggressus est? Absit ut ego hanc viro sanctissimo ac prudentissimo calumniam inferam! Decebat enim omnibus, qui in eadem communione erant, satisfieri, ut res gestae magis firmarentur ex multorum consensu, nec pax scinderetur, aliis abscindentibus dum alii admittebantur; sic igitar decebat consilium graviter, et leniter iniri de rebus ad omnes orbis terrarum ecclesias pertinentibus (b). Quod si dixeris. Ambrosium cum Italico suo concilico haec scripsisse, antequam Romano itineri se daret, vix mihi persuadere poteris, vel illi tempus sufficere potuisse, vel res tantas fuisse aggressum itineri jamjam paratum, atque e conspectu generalis synodi Romae propediem futurae. Deinde unde ille resciverat, Orientales eam generalem synodum declinavisse, ut hoc Illis vitio verteret? At, inquit Tillemontius, jam antea intellexerat illos, quos oportuerat Romanum iter aggressos esse, Constantinopoli substitisse, ac synodum suam media jam aestate instituisse. Ita divinans ait hic auctor, ut hypothesi suae inserviat. At ego iterum quaero, quis Ambrosium monuerat, Orientales synodum illam suam instituisse eum in finem, ut Romanam declinarent? An vero non poterant, synodo illa confecta in Occidentem commodo postea sese conferre? Res itaque eo semper redit, ut hac de re ille certus esse non posset, antequam Orientalium eorumdem litterae, quibus sese excusaverant, Romam allatae fuissent, atque eadem idcirco difficultas perpetuo manet.