Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quinto. Ab Italicis episcopis Maximus ad communionem receptus dicitur, quoniam eum a catholicis constitit episcopis ordinatum. Duplex autem in hoc peccatum inest, primo contra Nicaenum can. 5, quo edicitur, ne quis ejectus, ab aliis recipiatur; quo praesidio, quamquam absurdissime, utebantur Afri episcopi, ne Coelestinus iis, quos ipsi damnaverant, communionem daret (c). Delude quo pacto hoc sibi licuisse putarunt Italici illi praesules inconsulto Damaso Romano episcopo, qui Maximum rejecerat? si enim apostolico can. 34 definitum, atque constanti Ecclesiae disciplina receptum fuerat ubique, ut episcopi uniuscujusque gentis eum nossent, qui in iis primus esset, eum observarent, ut caput et nihil facerent, quod magni momenti esset, praeter illius sententiam; hoc profecto potiori jure debebatur Romano pontifici, cui Italia universa ab ipsa nascentis Ecclesiae origine aggregata prorsus, et quodammodo, ut Bacchinius ait (d), conglutinata fuerat: rem vero notissimam, 6 Nicaeni canonis testimonio comprobatam, exemplis atque aliis non necessariis argumentis, confirmare supervacaneum puto. Illud tamen a me omitti non potest, veluti rei, de qua agitur, demonstrandae imprimis idoneum, nullum scilicet ex episcopis Occidentalibus Athanasium ab pseudosynodo Tyria et Antiochena ejectum, ad communionem existimasse sibi recipere licere, ante pronuntiatam a Julio sententiam. Hinc vero factum, ut Julius ipse in Philippolitano Arianorum conventu damnatus sit, quod primus januam communionis sceleratis atque damnatis aperuit, caeterisque aditum fecit ad solvendum jura divina. Liceat igitur mihi hoc loco cum Hieronymo mirari, quomodo probaverit ITALIA, quod ROMA contempsit, episcopi susceperint, quod sedes apostolica condemnavit (e). At ne in animum meum inducam, ut hoc de Ambrosio existimem, facit ipsius Ambrosii auctoritas, qui ex Aquileiensi concilio jam nos docuerat, a Romana Ecclesia veneranda in omnes communionis jura manare (f).