Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.24
Unproofread scanNot analysed yet
Cur vero me, ut eam epistolam scriptam existimem non diu post Capuanam synodum, ejusque sapientissimam deliberationem a Flaviano elusam, movet praeterea, quod scribitur in illa, postulatum concilium, tum ad extinguenddm Antiochenum schisma, tum ut cognosceretur de iis, qui dogma, quod Apollinaris asseritur, in Ecclesiam conantur inducere; idemque concilium in Italia postulatum, quia cum Illyris suspecta moveretur, maritima, et tutiora quaeri oportuerat. Haec enim nos ducunt ad tempus illud, quo Theodosius pacata Italia Constantinopolim redierat. Tunc enim Apollinaris haeresim in Oriente palam grassatam scimus, variosque per Illyricum motus exortos ab eo compressos. Primum constat ex Nazianzeno, Socrate, Sozomeno, aliisque, quos hic transcribere supervacaneum est. atque ex l. 14, lib. XVI, tit. 5, Cod. Theod. anno 388 exeunte Thessalonicae data. Alterum vero ex Zosimo et Sigonio, cujus haec sunt verba: Theodosius in Graeciam se recipit. Caeterum Thessalonicam progressus, magnum in Macedonia tumultum offendit. Quotquot enim barbari intra paludes et proximas silvas ex priori Romanorum expeditione salvi evaserant, ex Italicis Theodosii occupotionibus excitati, Macedoniam Thessaliamque effuse, nullo resistente, populabantur; Theodosio Pero Thessalonicam regresso, in loca se abdita contulerant, atque illucescente die erumpentes, proxima omnia loca infesta habebant (b). Errant igitur qui motus illos Illyricos quorum in ea epistola mentio est, referunt ad Gothicum bellum, ac concilium, quod ob eosdem motus in Italia convocatum scribitur, illud esse volunt, quod anno 382 exeunte, Romae a Damaso celebratum fuit; Gothicum enim bellum cum anno 380 confectum prorsus, atque omni ex parte extinctum fuisset, insulsa prorsus et deridicula, ne dicam falsa, haec Illyricorum motuum excusatio videri potest, si de Romano illo concilio eam intelligas: ut e converso justa omnino ac Vera est, si eam ad Capuanum referas.