Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
Accedat hanc epistolam nullo alio commodiori, quam quo dixi tempore scriptam videri posse. Nam primo, tantum abest ut Orientales convicium sibi factum putaverint anno 382, quo ad illud concilium evocati sunt, ut ob hoc potius Occidentalium charitatem laudaverint in litteris ad eos scriptis: deinde illi se ad Romanum concilium non solum Damasi, sed etiam Theodosii litteris vocatos aiunt, quod Hieronymus etiam asseruit (c). Qui itaque fieri potest, ut Theodosius ea tunc Ambrosio scripserit, quae Tillemontius, Fleurius et Cellerius aliique opinantur et fingunt? Postremo, Theodosius ipse scribere Ambrosio haec minime potuit ante annum 382 jam inclinatum: necesse itaque est, ut fatearis, hanc ipsam Ambrosii epistolam; de qua agimus, datam fuisse anno illo jam exeunte, atque illo ipso tempore, quo Romanum concilium habebatur. Qui vero hoc concedunt, velim ut dicant, cut non Romani ejusdem concilii nomine illa inscripta fuerit. Praeterea vident illi, qui hoc aiunt, an gloriae sanctissimi Mediolanensis praesulis recte consultum eant.