Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Qui itaque hoc Italicum concilium, atque hanc ejus epistolam pro veris certisque habent, hanc fuisse aiunt rerum gestarum seriem (a) Maximas Cynicus, qui interca temporis in Italiam venerat, eidem concilio adest anno secundum aliquos 381 post celebratum Aquileiense concilium, secundum vero alios circa medium annum 382, seque allatis Petri Alexandrini, qui mortem jam obierat, litteris catholicum, praetereaque falsis productis testimoniis …ite recteque ordinatum probat. Cur vero Tillemontius Maximum circa hoc tempus in Italiam venisse opinetur, hanc affert rationem, quia sperabat fore, ut res suas Constantinopolitanae synodi sententia perditas, in oecumenico concilio Romae a Damaso convocato restitueret. Italici tamen episcopi nihil a se temere definiendum rati sunt, ut causa haec a generali illo concilio propediem futuro coguoscceretur. Verum ne interea officio suo deesse ipsi viderentur, tum Maximum ad communionem receperunt, tum Theodosio scripserunt ut ejusdem jurium rationem haberi vellet, eique consuleret, ex usu publicae pacis, et tranquillitatis. Periit autem haec prior, ut his videtur, epistola; tres enim ab eodem concilio epistolas Theodosio scriptas inquiunt ex quibus ea, quam supra descripsi, secundum locum occupat, postremum vero altera, de qua §4 agam deinceps·, Hanc vero fuisse ejus primae, quae periit, epistolae rerum summam, ex hac secunda colligunt, quam propterea transmissam aiunt non diu post primum, tunc scilicet, cum Italici illi episcopi certiores facti sunt, generale concilium a Damaso anno hoc convocatum ab Orientalibus declinari, atque aliud ab iis in regia urbe cogi.