Latin
2.7.1 to 2.7.9
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.7.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
His itaque acceptis ab Italico concilio litteris, nunc audi si placet, quid Theodosius ex auctorum istorum ingenio rescripserit. Aiunt rescripsisse imperatorem, rationes illas, ob quas Italiae praesules concilium in Occidente postulaverant, minime videri idoneas, et graves: allatas enim de Flaviani et Nectarii ordinatione causas in Oriente excitatas, atque ad Orientalem Ecclesiam pertinentes, in Oriente cognoscendas et definiendas esse, nec ad Occidentis judicium transferri posse, ne fines moverentur a patribus constituti: rem ideo iniquam ab iis postulari, et quae Orientalibus ipsis stomachum movere posset, cum eos ad concilium Romae congregandum ob eas res vocabant: atque ideo, si quid illis absentibus in Occidente statueretur, futurum illud irritum, ac majorem inter utramque Ecclesiam jurgiorum causam: Italicos praeterea episcopos, aut Cynico, mendaci praeter aequi bonique consilia sc nimium faciles praebuisse, aut nimio adversus Orientales zelo abripi se passos. Cur vero haec ipsa Italicis illis praesulibus Theodosium rescripsisse putent, aliam neon afferunt rationem praeter hanc, quia nempe illi postrema epistola excusant sese apud imperatorem, afferuntque, ut se defendant, causas cur generale concilium necessarium judicaverint, sive ob quas, ut putant bi, peccasse se fateantur. At haec, ut mihi videtur, facilius est ex ingenio fingere, quam vera esse demonstrare. Enim vero, quin Maximus in Italiam venerit, nullus dubitat. Fieri etiam potest, illum in Italiam venisse ann. 382, ut Tillemontius censet, quamquam conjectura qua vir doctus movetur, ut sic censeat, levissima profecto sit: Maximus enim a Damaso pridem rejectus, nihil boni exspectare, poterat ab ea synodo, in qua ratum haberi oportebat, quod sapientissimo pontifici placuisset. Athanasii deinde, ac Petri Alexandrin; exempla, ut caetera praeteream, certiorem fecisse eum poterant, apertam, expeditamque omni profecto tempore ad Romanos pontifices recursus, et appellationis viam, nulliusque in eum finem concilii convocatione opus esse.