Latin
Letter 1
Pope Damasus I, Epistolae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA. Damasus, Valerianus, Vitalianus, Aufidius, Pacianus, Victor, Priscus, Innocentius, Abundius, Theodulus, et caeteri qui ad audiendam causam Auxentii, exponendamque fidem, in urbe Roma convenerunt, Episcopis Catholicis per Orientem constitutis in Domino salutem. Confidimus quidem, Sanctitatem vestram Apostolo rum instructione fundatam, eam tenere fidem, eamque plebibus intimare, quae a majorum institutis nulla ratione dissentiat. Neque enim aliter Dei sentire convenit sacerdotes, quorum pars est caeteros erudire. Sed Gallorum atque Venetensium fratrum relatione comperimus, nonnullos non haeresis studio, neque enim hoc tantum mali cadere in Dei antistites potest, sed inscitia vel ex simplicitate quadam scaevis interpretationibus aestuantes, non satis dispicere, quae magis patrum nostrorum sit tenenda sententia, cum diversa consilia eorum auribus ingerantur. Denique Auxentium Mediolanensem hac praecipue causa damnatum esse praescribunt. Par est igitur, universos magistros legis per orbem Romanum paria de lege sentire, nec diversis magisteriis fidem dominicam violare. Nam cum dudum haereticorum virus, ut nunc iterum coepit obrepere, ac praecipue Arianorum blasphemia pullulare coepisset, majores nostri CCCXVIII episcopi, atque ex urbe sanctissimi episcopi urbis Romae directi, apud Nicaeam confecto concilio, hunc murum adversus arma diabolica statuerunt, atque hoc antidoto mortalia pocula propulsarunt, ut Patrem, Filium, Spiritumque Sanctum unius Deitatis, unius figurae, unius credere oporteret substantiae, contra sentientem alienum a nostro consortio judicantes. Quam definitionem salutarem postea aliis tractatibus quidam pervertere et violare tentaverunt. Sed et in ipso exordio ab iisdem ipsis, qui hoc apud Ariminum retractare cogebantur, emendatum hactenus est, ut subreptum sibi alia disputatione faterentur, ideirco quod non intellexissent patrum sententiam apud Nicaeam formatam esse contrarium. Neque enim praejudicium aliquod nasci potuit et numero eorum, qui apud Ariminum convenerunt: cum constet, neque Romanum episcopum, cujus ante omnes fuit expetenda sententia, neque Vicentium, qui tot annos sacerdotium illibate servavit, neque alios hujusmodi statutis consensum aliquem commodasse: cum praesertim, ut diximus, iidem ipsi, qui per impressionem succubuisse videbantur, iidem consilio meliore displicere sibi fuerint protestati.