Latin
Letter 1
Pope Damasus I, Epistolae 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Unde advertit sinceritas vestra hanc solam fidem, quae apud Nicaeam Apostolorum auctoritate fundata est, perpetua firmitate esse retinendam; hac nobiscum Orientales qui se catholicos recognoscunt, Occidentalesque gloriari: non longe autem fieri posse credimus; ut qui secus sentiunt, licet hoc ipso conatu a nostra communione exui possint, plebesque eorum erroribus liberatae respirent. Quemadmodum enim poterunt corrigere errata populorum, si ipsos error obsederit? Concinat ergo cum omnibus Dei sacerdotibus et vestrae sententia charitatis: in qua vos fixos atque firmatos ut bene credimus, ita etiam nos vobiscum recte sentire debemus reciprocis Sanctitatis vestrae litteris approbare. Ego Sabinus diaconus Mediolanensis legatus de authentico dedi.