Latin
Letter 7
Pope Damasus I, Epistolae 11
Unproofread scanNot analysed yet
EPISCOPIS ORIENTEM REGENTIBUS DAMASUS. Quod vestra charitas debitam sedi apostolicae reverentiam tribuit, filii honoratissimi, vobis ipsis quoque maximo sane honori est. Nam tametsi sancta Ecclesia, in qua sanctus Apostolus sedens nos docuit quo pacto illius gubernacula, quae suscepimus, tractanda sint, nobis primae partes deferuntur: tamen confitemur, nos illo dignitatis gradu longe inferiores esse. Verum ob hanc causam omnibus modis laboramus, uti ad gloriam beatitudiuis ejus, si qua ratione possimus, tandem aliquando perveniamus. Sciatis velim, fratres, nos Timotheum illum profanum, Apollinaris haeretici discipulum, cum impio suo dogmata jampridem abdicasse; et oh eam causam credimus, reliquias ejus nihil in posterum momenti habituras. Quod si antiquus ille serpens, semel atque iterum ictus, ad suam ipsius poenam augendam revixerit, et extra Ecclesiam ejectus, nonnullos etiamnum fideles suis mortiferis venenis, quibus eos tentare aggreditur, ad exilium trahere non cesset, vos hanc ejus astutiam velut pestem quamdam declinate, et recordamini sedulo tum fidei ab apostolis traditae, tum hujus vel maxime quas est a sanctis Patribus in concilio Nicaeno scriptis prodita: inque ea gradum firme defigentes, immobiles perstate: et ne posthac sustinete, ut vel clerici vestri, vel laici inanes sermones, quaestionesque obscuras audiant. Jam non semel formulam edidimus, ut qui se christianum profiteatur, illud teneat, quod ab apostolis traditum est; quippe divinitus Paulus sic loquitur: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Nam Christus Filius Dei, Dominus noster, generi humano per passionem suam plenissimam salutem reddidit, ut totum hominem peccatis implicatum ab omni peccato liberaret. Hunc si quis aut imperfectam humanitatem, aut imperfectam divinitatem habuisse dixerit, spiritu diaboli completus, se filium gehennae ostendit. Itaque quid est, cur abdicationem Timothei a me rursus requiratis, qui etiam hic judicio sedis apostolicae, Petro quoque episcopo Alexandriae praesente, abdicatus est una cum magistro suo Apollinare, qui item in die judicii debitas poenas et supplicia persolvet. Quod si ille, qui veram spem in Christum una cum fidei confessione mutarit, velut spem quamdam salutis retinens, alios quosdam, qui sunt leviores, ad suam perducat sententiam; sciant illi, se propterea cum duxerint Ecclesiae canoni repugnare. Deus vos, filii ea similiter perituros, quod animum aliquando inhonoratissimi, servet incolumes.