Latin
Letter 8
Pope Damasus I, Epistolae 13
Unproofread scanNot analysed yet
DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM. Quid apud Hebraeos sonet Hosanna, perspicue sibi explicari rogat. Dilectissimo filio Hieronymo Damasus episcopus in Domino salutem. Commentaria cum legerem Graeco Latinoque sermone in Evangeliorum interpretatione a nostris, id est orthodoxis viris, olim ac nuper scripta de eo quod legitur: Hosanna filio David; non solum diversa, sed etiam contraria sibimet proferunt. Dilectionis tuae est, ut ardenti illo strenuitatis ingenio, abscisis opinionibus, ambiguitatibusque supplosis, quid se habeat apud Hebraeos, vivo sensu scribas ut et de hoc sicut et de multis, tibi curae nostrae in Christo Jesu gratias referant.