Latin
Letter 9
Pope Damasus I, Epistolae 14.3
Unproofread scanNot analysed yet
I. Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est: Omnis qui occiderit Cain, septem vindicias exsolvet? II. Si omnia Deus fecit bona valde, quare Noe de mundis et immundis animalibus praecepit, cum immundum nihil bonum esse possit? et in Novo Testamento, post visionem, quae Petro fuerat ostensa dicenti: Absit Domine a me, quoniam commune et immundum numquam introivit in os meum, vox de coelo responderit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris?