Latin
Letter 9
Pope Damasus I, Epistolae 14.2
Unproofread scanNot analysed yet
Accingere igitur, et mihi quae subjecta sunt dissere, servans utrubique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent, nec epistola brevitatem. Fateor quippe tibi, eos quos mihi jam pridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistolae hujus usque ad mille spatia versuum tenduntur, et raro de nostro dogmate disputant: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo; et si qua brevia sunt, scholasticis magis sint apta, quam nobis, de metris, et regionum situ et philosophis disputantia.