Latin
Confessio Fidei Catholicae
Pope Damasus I, Epistolae 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Anathematizamus eos, qui non tota libertate proclamant, cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae. II. Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur errorem …,eumdem dicentes patrem esse, quem Filium. III. Anathematizamus Arium, atque Eunonium, qui pari impietate, licet sermone dissimili Filium et Spiritum sanctum asserunt esse creaturas. IV. Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes non perfidiam mutavere, sed nomen. V. Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur. VI. Anathematizamus eos, qui duos Filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine. VII. Anathematizamus eos, qui pro hominis anima rationali, et intelligibili, dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius sit Verbum Dei, et non pro anima rationali, et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram, id est intelliglbilem sine peccato animam susceperit, atque salvaverit.