Latin
Confessio Fidei Catholicae
Pope Damasus I, Epistolae 8.3
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Anathematizamus eos, qui Verbum Filium Dei extensione, aut collectione, et a Patre separatum, insubstantivum, et finem habiturum esse contendunt. IX. Eos quoque, qui de Ecclesiis ad Ecclesias migraverunt tamdiu a communione nostra habemus alienos, quamdiu ad eas civitates redierint, in quibus primum sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum viventis est ordinatus, tamdiu vacet sacerdotis dignitate, qui suam deseruit civitatem, quamdiu successor ejus quiescat in pace.