Latin
Confessio Fidei Catholicae
Pope Damasus I, Epistolae 8.9
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Quod si quis patiatur, Deum Patrem dicens, et Deum Filium ejus, et Deum Spiritum sanctum, Deos dici, et non Deum propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse, et scimus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti: Deum, subtrahens autem Filiam, aut Spiritum sanctum, ita solum existimet esse Deum Patrem, dici, aut credi unum Deum: anathema sit. Nomen namque deorum, et angelis, et sanctis omnibus a Deo est impositum, et donatum; de Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam aequalem divinitatem, non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur, atque indicatur: ut credamus, quia in Patre, et Filio, el Spiritu sancto solum baptizamur, et non in archangelorum nominibus, aut angelorum, quomodo Haeretici, aut Judaei, aut etiam Gentiles dementes faciunt. Haec ergo est salus Christianornm, ut credentes Trinitati, id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto, in ea veram solamque unam divinitatem, et potentiam ac majestatem et substantiam eamdem sine dubio credamus, ut aeternam attingere mereamur ad vitam.