Latin
8.7 to 8.8
Pope Damasus I, Epistolae 8.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Si quis tres personas non dixerit veras Patris, et Filii, et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia, et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia quae sunt salvanda, salvantes, anathema sit. XXII. Si quis non dixerit adorandum Spiritum sanctum ob omni creatura, sicut Filium, et Patrem, anathema sit. XXIII. Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem saneto non recte habuerit, haereticus est: quod omnes haeretici de Filio Dei, et Spiritu sancto male sentientes, in perfidia Judaeorum et Gentilium inveniuntur.