Latin
Letter 5
Pope Damasus I, Epistolae 9.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed fortasse dicturi sunt aliqui: Christianus erat. Huic homini, qui in habitu idoli incedit, numquam adscribendum nomen est Christiani: quia fieri non potest, ut qui hinc placere gentibus desiderat, ullum nobiscum consortium integrae fidei possit habere. Non immerito autem, qui ex AEgypto venerant, notati ab omnibus discesserunt, errorem suum condemnantes: ut amputatis ejus postea capillis, qui non recte fuerat ordinatus, et jacturam capitis sustineret, et quod ambierat esse non possit. Recte igitur factum est, ut id quod male coeptum erat, auctoritate publica destrueretur.