Latin
Letter 5
Pope Damasus I, Epistolae 9.4
Unproofread scanNot analysed yet
De caetero commoneo sanctitatem vestram, ut quia cognovi dispositum esse Constantinopoli concilium fieri debere, sinceritas vestra det operam, quem· madmodum praedictae civitatis episcopus eligatur, qui nullam habeat reprehensionem: ut Deo propitio cum integra pax catholicorum sacerdotum fuerit confirmata, nullae deinceps dissensiones in Ecclesia oriantur: ut praestante Deo, quod jam dudutn optavimus, cum Catholicis sacerdotibus possit pax perpetua perdurare.