Latin
3.10.1 to 3.10.18
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.10.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Ne cextra propriam fiat provinciam primo discussionis accusatio, sine apostolica praeceptione, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in quae et imperialia pariter statuta concinunt. Criminum, inquiunt, discussio ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri. Et alibi in canonibus praecipitor: Quaecumque negotia suis locis, ubi orta sunt, finienda sunt: et reliqua talia et his similia: salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nihil in his definiatur, priusquam ei placete cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet. Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, ejus semper exspectanda censura. Neque enim protervo, aut stimulo suae cogitationis impulsus, et (ut saepe actum cognovimus) detrahere aut accusare praesumat quemquam sacerdotum: quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice legatione pro populo, Christi sanguine redempto, funguntur. Causa enim eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse judicio scimus reservandas, qui valet corpus occidere, et animam mittere in gehennam. Qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta. Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illi Christus intonuit, non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris. Monet ergo beatus apostolus Paulus, ne de his temere leviterque praesumatur judicium, de quibus nemo potest verius vel melius judicare, quam Deus: Tu autem, inquit, quare judicas fratrem tuum? aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim: vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. In hoc ergo non sibi quisquam temerarios ausus usurpet, ut praeter quod ad concordiam pertinet, aliud agal, unde unitas Ecclesiae dissipetur. Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione vel judicatione vel damnatione fratrum, maximeque sacerdotum, qui proximiores Sunt Deo, et qui proprio ore corpus Christi conficiunt: Quia ob hoc venit ira Dei in filios dissidentia, qui Christum persequuntur in suis membris.