Latin
3.10.19 to 3.10.31
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.10.19-31
Unproofread scanNot analysed yet
Nolite, fratres, nolite effici participes eorum, nec communicetis peccatis talium, aut infructuosis' verbis illorum. Magis autem redarguite talium catus, qui extendere moliuntur, quasi arcum, in fratres linguas suas. Defendite ergo fratres, et omnes monete, ut armentur contra fratrum persecutores. Confidimus autem de vebis meliora et viciniora saluti: quia neque mors, quia neque vita, neque angeli, neque principatus, neque Virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, magistro gentes docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, quae maxime in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem, Ecce enim judex ante januam assisiit, coronas hilariter promittens bis, qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis succurrunt atque in charitate collaborant. Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed cadit, quia non sublevavit cadentem, sed emarcuit, Non autem simus subtractionis in oppressionem, sed adminiculi in acquisitionem, et supplementum fratrum. Propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere omnibus taliter praesumentibus: et induite vot loricam justitiae, calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis; in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem, et obsecrationem radicati et fundati, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, dividentes corpus Ecclesiae bonum et integrum in tortuosas novitates. Monet ergo apostolus, non amplius nos invicem temere judicare. Temere enim judicat, si quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate condemnat: cum ei (ut paulo superius praelibatum est) hoc specialiter privilegium reservatum sit. Sed hoc judicate magis, inquit, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Patenter enim his et aliis innumerabilibus decretorum testimoniis, omnibus manifestum est, non debere episcopum damnari, licet ejus perscrutetur opinio, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est, principis apostolorum Petri, cognoscatur: utpote quoniam solus et prae omnibus creditus est, atque percipere meruit a Rege regum Christo Deo claves regni coelorum, ad aperiendum fidelibus et benevolis hominibus in eumdem Dominum nostrum, et claudendum infidelibus et malevolis, atque suis sacerdotibus, et sanctae Ecclesiae, suo pretioso sanguine redemptae, impugnatoribus sive nocentibus.