Latin
3.10.47 to 3.10.54
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.10.47-54
Unproofread scanNot analysed yet
Gratum enim admodum est sacrificium Domino oppressis omnibus subvenire: quanto magis illis de quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, et caetera. Libat quidem Domino prospera, qui ab afflictis et oppressis pellit adversa. Sed et nunc, fratres, commendamus vos Deo et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem in omnibus sanctificatis. Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, et in ipso semper et in omnibus, ut unanimes uno ore et uno corde honorificetis eum in concordiam et auxilium fratrum, qui potens est confirmare omnes, et consolari secundum Evangelium ejus, et juxta revelationem mysterii temporibus aeterni taciti, patefacti autem per Scripturas sanctas et Patrum orthodoxorum doctrinas, secundum praeceptum aeterni Dei, ad obediendum fidei, in omnibus cognitis nobis, soli sapienti Deo, Domino nostro Jesu Christo, cum quo Patri et Spiritui sancto gloria, honor, eT imperium et potestas in saecula saeculorum. Amen. Dominus vos custodiat, dilectissimi fratres, incolumes semper. Data octavo kalendas Novembris, Flaviano et Stilicone viris clarissimis consulibus.