Latin
3.10.32 to 3.10.46
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.10.32-46
Unproofread scanNot analysed yet
Quod utique et nos facere postulavit. Non quod novi aliquid nunc imperatur: sed illud quod per desidiam aliquorum aut Scienter aut negligenter transgreditur, deinceps observetur ab omnibus: ut illa semper, quie apostolica et Patron traditione constituta sunt, sub metu irrefragabili auctoritate teneantur. Scriptum namque est in secunda ad Thessalonicenses Epistola, et ad Timotheum, apostolo monente: State, et tenete traditiones vestras, quas didicistis, seu per verbum, seu per epistolam: Item alibi per prophetam: Exspectavi quoque, sicut beatus Isaia intonuit, ut facerent judicium: fecerunt autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem, omnes pios conturbantes. Et hoc scire debeant, quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt: licet divitias bonitatis Dei. et sustentationis, et patientiae contemnant, ignorantes quoniam benignitas Dei ad poenitentiam eos adducit, secundum duritiem autem eorum et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Et alibi scriptum est: Ego sum Dominus Deus vester: non facietis iniquitatem in judicio. Non accipies personam hominis, neque mireris vultum potentis. Ab omni iniquo verbo recedes. Innocentem et justum non oppugnabis, neque interficies. Ille procul dubio facit iniquitatem in judicio, qui ea sibi vindicat, quae ei vindicare non licet. Ideo, quae huic sanctae sedi concessa sunt, nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesiastico indignus, ut contemptor, judicari. Itaque oportet negligentes propulsare, sed ita, ut nocentes non roborentur et bonos improbis aut insidiatoribus fratrum resistere, ne torpore desidiae oppressi, taciturnitatis teneantur obnoxii. Itaque qui potest obviare, et perturbare perversos, et non facit, nihil aliud est, quam favere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Sitis autem perfecti et integri in eodem sensu, et in eadem scientia firmati: ut per eam vias vestras dirigentes in eumdem inflexibiliter, omnibus occurratis oppressis, quia vobis creditor Dominus, ad quem lapidem accedentes vivum, ab hominibus quidem reprobatum propter talium impietatem, a Deo autem electum et honorificatum, super quem vos, tamquam lapides vivi, aedificamini in Dominum spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias ipsi in odorem suavitatis.