Latin
Letter 2
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Scitis, fratres charissimi, firmamentum a Deo fixum et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est, omnium episcoporum, apostolicam sedem esse constitutam, et verticem Ecclesiarum. Tu es enim (sicut divinum pronuntiat Verbum veraciter) Petrus, et super firmamentum tuum Ecclesiae columnae, qui episcopi intelliguntur, confirmatae sunt: et tibi claves regni coelorum commisi, atque ligare et solvere potestatem quae in coelis sunt, et quae in terris, promulgavi. Tu profanorum hominum, et membrorum meorum, maximeque discipulorum meorum existis ut princeps et doctor orthodoxae et immaculatae fidei, cujus vice hodie gratia Dei, legatione pro Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules ejus vicem gesserunt, gerunt, et gerent. Ideo omnia, quae innotuistis, non licere mandarem, nidi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta, super quibus consulitis, illicita esse non dubitetis.