Latin
Letter 2
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
II. Discutere namque episcopos, et summas ecclesiasticorum negotiorum causas metropolitano, una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo ex iis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet: sed definire eorum, atque ecclesiasticarum summas querelas causarum, vel damnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate, minime licet; quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam (ut nostis) synodum sine ejus auctoritate fieri, non est catholicum: nec episcopus, nisi in legitima synodo, et suo tempore apostolica vocatione congregata, definite damnari potest: neque ulla umquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate.