Latin
Letter 2
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Accusatores vero et accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis, quia omne quod irreprehensibile est, catholica defendit Ecclesia. Et hoc a majoribus definitum esse propter pravorum hominum insidias, non dubitatur. Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie tractare, et venerabiliter intendere, atque eorum judicia super sacrificia ordinare; nec proterve aut tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur, sed charitative pro Deo et fraterno amore cuncta peragere: et quod sibi quis fieri, secundum dominicam vocem, non vult, alii inferre non praesumat: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ea vero, quae Apostolorum praedicatione et Patrum instructione percepimus, semper tenere debemus; ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum intendere videamur: sed alterutrorum onera portemus, ut juxta Apostolum, legem Domini adimplere valeamus.