Latin
Letter 2
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.6
Unproofread scanNot analysed yet
V. De ejectis vero atque suis rebus exspoliatis, nihil vobis verius significare queo, quam sancti Patres definierunt, et nostri praedecessores apostolica auctoritate roboraverunt. Ita enim haec se habent: episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos, Ecclesias proprias primo recipere, et sua eis omnia legaliter reddi, sancti canones decreverunt: et postea si quis eos accusare voluerit, aequo periculo facere sanciverunt, judices esse decernentes episcoporum, episcopos recte sapientes et juste volentes, ad tempus diuque illis, resumptis viribus, et suis potestative fruentibus rebus; amicisque et Dei servis sapientibus consulentibus viris, in Ecclesia convenientes. ubi testes essent singulorum, qui oppressi esse videntur. Et reliqua, ad hunc ordinem pertinentia: quae prolixitatem vitantes, hic non inseruimus, quia haec sufficere credimus. Si quis autem his non est contentus, legat ea, et satiabitur. Scimus enim homines inermes non posse cum armatis rite pugnare: sic nec illi, qui ejecti vel suis bonis sunt exspoliati, cum illis, qui in suo stant gradu, et suis fruuntur amicis atque bonis, litigare rite possunt. Nec saeculi quoque leges haec saecularibus fieri permittunt: sed prius ejectos vel oppressos, aut exspoliatos cum suis omnibus restitui jubent, et postea suo tempore, sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt nec ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt. Docent enim ex parte (sicut nostis) terrena, quae sunt coelestia.