Latin
4.2.13 to 4.2.26
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 4.2.13-26
Unproofread scanNot analysed yet
sede, ut superius memoravimus, quam et ab omnibus totius orbis episcopis, a pontificalibus sunt remoti officiis. Nam (ut nobis relatum est) quidam episcoporum, propter suam quietem, eis plebes suas committere non formidabant: et ut illicita atque prohibita agant, iidem ea quae solis pontificibus debentur, sibi usurpant; et ipsi in sua quiete torpent, et curam sibi a Deo commissam negligunt, cum Dominus dicat: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis, et vocat eas nominatim, et cognoscit suas, et suae cognoscunt eum. Et idem: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. De mercenario autem quid dicat, bene nostis, quia videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit, et dispergit oves, et reliqua. Pro talibus vero negligitur cura Ecclesiae, et ejus status perturbatur. Et ideo sunt prohibiti; in tantum ut si aliqui ex his reperti fuerint, a proprio decidant gradu. Illi namque episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quae statim ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeant. Sic et isti infantes suos, id est, populos sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est ut pro suo libitu saecularibus curis inhient, et quod unicuique visum fuerit, liberius agant. Pro talibus enim animae negliguntur, oves pereunt, morbi crescunt, haereses et schismata prodeunt, Ecclesiae destruuntur, sacerdotes vitiantur, et reliqua mala proveniunt. Non taliter Dominus docuit, nec Apostoli instituerunt: sed ipsi qui curam suscipiunt, ipsi peragant, et ipsi proprios manipulos Domino repraesentent. Nam ipse ovem perditam diligenter quaesivit, ipse invenit, ipse propriis humeris reportavit, nosque idipsum facere perdocuit. Si ipse pro ovibus tantam curam habuit, ipse docuit, ipse curavit, ipse sanavit, ipse propriis humeris reportavit, atque in tantum dilexit, ut etiam animam suam (multas sustinens injurias, multa opprobria, multasque passiones) pro nobis traderet: quid nos miseri et desides dicturi sumus, qui etiam pro ovibus nobis commissis curam impendere negligimus, et aliis eas educandas tradimus?