Latin
4.2.27 to 4.2.36
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 4.2.27-36
Unproofread scanNot analysed yet
Corrigantur haec, fratres, necesse: quia qui plus laborat, majorem mercedem accipiet. Nam non amplius quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognovimus, id est, duodecim Apostolorum, et septuaginta Discipulorum: unde iste tertius processerit, funditus ignoramus. Et quod ratione caret, exstirpare necesse est. Quod enim episcopi non sint, qui minus quam a tribus sunt ordinati episcopis, omnibus patet: quoniam (ut bene nostis) prohibitum a sacris est Patribus, ut qui ab uno vel a duobus sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi. Si nomen non habent, qualiter officium habebunt? Quidquid enim inter episcopos, aut de rebus ad eos solummodo pertinentibus egerint, necesse est (ut superius jam praelibatum est) ut irritum fiat: quia quod non habent, dare nequaquam possunt: praesertim cum nullum ex septuaginta Discipulis, quorum speciem isti antequam prohiberentur (ut superius memoratum est) in Ecclesia gerebant, nil de hoc, quod Apostolis eorumque succesoribus specialiter debebatur, legitur assumpsisse. Nec in lege Domini, quae. Mosi ab ipso Domino legitur dictata, de his, quae summis sacerdotibus, id est, Mosi et Aaron erant specialiter concessa, filii Aaron quidquam praesumebant. Nulli enim dubium est, quod Moses et Aaron soli, praecipiente Domino, in Tabernaculo Dei erigebant altare, soli ungebant, soli sacerdotes sacra unctione instituebant, et alia, quae ad summum sacerdotium pertinebant, de quibus sufficienter in divinis legitur Litteris, agebant: quoniam summi Domini sacerdotes erant, sicut de iis scriptum est: Moses et Aaron in sacerdotibus ejus. Sic et modo, quia umbra legis transiit, et lux Evangelii in nos, Dei gratia, manifeste coruscat, de his quae in summis sacerdotibus, id est, episcopis sunt, quorum figuram Moses et Aaron tenuerunt, illi qui septuaginta Discipulorum formam gestant, in quorum videlicet typo filii Aaron erant, nihil praesumere debent, sicut nec illi quidquam de summi sacerdotii ministerio attingebant.