Latin
1 to 24
Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 1-2-24
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter illi, qdibus indita non est ad unguem polita perfectio, talia silere debent, ita ut nec mutilentur (al. ventilentur), nec proponantur. Nec illi, qui aut in fide catholica, aut inimicitia suspecti sunt, ad pulsatiohcm prædictorum admittantur: quia veritatem (Anian. ad sent. Pauli tit. 15, sent. 2) professionis infidelitas et inimicitia impedire solet. Nec illi credendi sunt, aut admittendi, qui aliorum sponte crimina confitentur. Et ideo replicanda sollicite eorum veritas: quam sponte prolata in illis vox habere non potest, hanc diversis cruciatibus e latebris suis rigorosus tortor exigere debet, ut dum poenis corpora subjiciuntur, quæ geSta sunt fideliter ct veraciter exquirantur. Unde, qua so, primum ad leg'es publicas, deinde ad judices, ora convertite, qui possunt et volunt in defensione omnium juste loqui (al. sua sic eloqui). Nos enim (quos Dei servitium post iStarum rerum abjectionem fecit ingenuos, qui ta. lium insultationes aut contumelias aut despicimus aut deridemus, quibus scriptum est de famulis et vulgi (al. vulgaribus) hominibus per Apostolum (Ephes. VI): Mementote, quia vester et illorum Dominus in cælis est, ad hæc sæculi mala revocabimur? Faciendum a nobis est quod, faciente altero, profanum esse contendimus? Quod per ministerium jussionis et manus alienæ incestaret aspectum, hostro peragetur imperio? Nolitc hanc per universas ecclesias mentem, rapacium luporum more et natura, servare: quia postquam nos maculat forte pro desideriiS eorum cruenta discussio, effectum in his, quo tendunt, non habebunt (al. quo tenditis non haberet), dicente nobis (vobis) propheta: Ponamus circulum in naribus eorum, et frenum in labiis, et reducamus eos in viam rectam (Isa. XXXVII). Quia eodem propheta (Is. XLI) asserente, impugnantur, qui dicunt: Erunt quasi non sint, et peribunt Viri qui contradicunt nobis (al. vobis). Infames enim sunt procul dubio impugnatores episcoporum, omnesque qui adversus patres armantur, et concultatores ecclesiarum sacerdotumque ejus, et qui de publicis fugiunt præliis, et mandata Dei contemnunt, et qui aliqua culpa infamiæ asperguntur maculis,his omnibus impugnandi episcopos, patrum sequentes Instituta, et nos licentiam submovemus;