Latin
I
Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 3
Unproofread scanNot analysed yet
De accusationibus vcto clericorum, saper quibus mandastis, scitote, a tempore apostolorum in hac sancta urbe servatum esse, accusatores et accusationes qaas exterarum consuetudinum leges non adsciscunt (Hadr. coll. can. 11), a clericorum accusatione submotas. Similiter, laicos non accusasse episcopos, hactenus observatum et constitutum est, quia ejusdem non suht conversationis (Vide Hincmar. c. 24 libri Lv). Et oppido eis quidam infesti existunt, quippe cum vita eorum et conversatio debeat esse secreta, et a laicorum actibus remota. Ncc ab his impeti debcant, quorum castitatem et gravitatem nolunt imitari, maxime cum nec hi eos iii suis volunt recipere accusationibus. De ipsis vero, stiis videlicet agricultoribus utque ministris, Dominus laicis et cunctis eos persequentibus ait: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari(Psalm. CIV). Et ipsa sacra scriptura dicit: Qui vos tangit, tangit pupillam acuti mei (Zach. II). Talia enim et his similia sancti patres prævidenteS pericUla, laicos sæculo militantes, ab accusatione sacerdotum prohibuere: similiter servos et liberos, atque censibus publicis vel privatis subjugatos, oronesque infames, ab eadem accusatione vel tergiversatione submoverunt. Non enim oportet, ut permittantur carnales spirituales persequi, nec sceleribus irretiti, vel sæculo militantes, episcopos infamare vel lacetare aut crimen opponere. Nam si hoc apostoli aut successores eorum permitterent, perpauci remansissent qui Domino in sacerdotali ordine militassent. Idcirco et nos sequentes patrum vestigia, pro salvatione servorum Dei, quascumque ad accnsationem personas leges publicae non admittunt, bis impugnandi alterum et nos licentiam submovemus (Ennnodias in apol. pro Symmacho ex can. 7, conc. II Carthag.) Et nullae accusationes a Judicibus audiantur ecclesiasticis, quæ legibus sæculi prohibentur.