Latin
Carissimis fratribus Domino et Deo dilectis episcopis omnibus per Gallicanas pr…
Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Scripta sanctitatis vestræ cum magna gratiarum actione suscepi (S. Greg. lib. II, ep. 36), gavisus scilicet de vestra sospitate, sed contristatus nimis de vestra oppressione. Quod significastis enim (al. IIItem), quid de conversis hæreticis fieri debuisset, scitote nos eos, qui in sanctae Trinitatis fide baptixati sunt, per impositionem manus suscipere.