Latin
30 to 56
Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 30-56
Unproofread scanNot analysed yet
Et qui spernit me, spernit eum qui me misit (Luc. i. Ista, fratres, terribilia sunt, et oppido diligenter consideranda et cavenda, et tam propter eos qui seipsos aut cupiditate, aut avaritia, aut invidia perdere moliuntur, ne in profunda labantur, aut in talia incidant mala, quam propter persecutiones Ecclesiæ, servorumque ejus, qui juxta veritatis vocem, oculos habentes, non vident, et aures habentes, non audiunt, nec intelligunt quæ placent Deo. Sequentes itaque in omnibus apostolicam regulam, et prædicantes ejus omnia constitutu (Joannes ep. cp. in libello post Hormisdæ ep. 51, 3, quæst. 5, Constituimus cum), ob eustodiam episcoporum, qui columnae Ecclesiæ a Deo dicti sunt et cœlerorum verorum sacerdotum, firmantes cana patrum statuta; statuimus iterum cum omnibus qui nobiscum sunt episcopis, sicut dudum decretum reperhnus, ut homicidæ, malefici, fures, sacrilegi, raplores (Hadr. coll. 63, in 2 decr. Eutychiani papæ), adulteri, incesti, venefici, suspecti, criminosi, domestici, perjuri, et qui raptum fccerunt,vel falsum testimonium dixerunt, seu qui ad sacrilegos (Sortilegos lege ex coni. Latinii) divinosque concurrerunt, similesque eorum, nullatenus ad accusationem, vel ad testimonium sint admittendi, quia infames sunt et juste repellendi, quia funesta est vox eorum. Vocem (Cod. Theod. lib. ix, tit. 6, const. 3) enim funestam in omnibus interdici potius quam audiri oportet. Periculum ergo, quod doctoribus imminet, summopere semper cavendum cst et declinandum, et illi sunt a cunctis portandi et custodiendi, dicente Domino: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). Prima (Hormisdas, in regula fidei, post ep. 9 et ep. 5i) enim salus est rectae fidei regulas custadire, ct a constitutis patrum nullatenus deviare. Nec potest Domini nostri Jesu Christi prætermitti sententia dicentis: Tu ea Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Et bac, quæ dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio.