Latin
57 to 82
Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 57-82
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo, carissimi, et vox juxta sanctam scripturam: discite benefacere (Isai. I), et mala declinare (Prov. XVI) et patrum regulis (Al. semper) imbui, sicut scriptum est: Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. Memor esto, quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi. Testamentum hujus mundi morte morietur. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. Non defrauderis a die bona, et particula (Vulg. bona diei boni doni non te prætereat. Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? Da, et accipe, et justifica animam tuam. Ante obitum tuum operare justitiam, quia non est apud inferos invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. Omne opus corruptibile in fine deficiet: et qui illud operatur, ibit cum illo. Et omne opus etectum justificabitur: et qui operatur illud honorabitur in illo. Beatus vir, qui in sapientia morabiMur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Qui excogiat vias illius in corde suo, et in absconsis illius intelligens erit, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens. Qui respicit per fenestram ejus, et in januam illius, audiens. Qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palMuM. Statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illus bona per ævum. Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. Protegetur sub ramis illius a fervore, et in gloria ejus requiescet (Eccles. XIV). Qui timet Dominum, faciet illud (Vulg. bona): et qui continens est justitiæ, apprehendet illam: et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.